ATREBATES

ATREBATES
ATREBATES
Plin. l. 4. c. 17. Galliae populi, qui XV. Mill. armata ad bellum polliciti, trans Sabin una cum Nerviis et Veromanduis, finitimis suis, adventum Romanorum expectârunt, Caesar. l. 2. comm. c. 4. Sed ab hoc superati, acceperunt Commium Regem, Caesari in Britannia fidum ac utilem. Postea, ad Alesiam obsidione liberandam, imperata sunt illis IV. hominum milia, summaque imperii Commio tradita, qui cum reliquis Gallis contra populum Rom. Caesaremque, coniuratione initâ, cum omnia frustra expertus eslet, parente Romanis civitate, legatos demum ad M. Antonium misit, et se imperata facturum, obsidibus datis, firmavit. Sic Atrebates, quibus una cum Nerviis et Veromanduis victis Caesar libertatem et leges abstulerat, pro meritis Commii Atrebatis idem immunes esle iuslit. Sed non diu libertas illis mansit. Straboni dicuntur Atrebati: Ptolem. Α᾿τρίβατοι, quos ille falso ad Sequanam ponit. Atrevates quoque in veter. Notit. Atrepates Orosio, etc. Hi in Britannia insul. condidêre Callevam Atrebatum, 44. milliar. a Londinio, 22. a Venta Belgarum. Nunc Artesii, Gall. Artesiens. Ab his vestes Atrebaticae; i. e. xerampelinae, et birri Atrebatici, Vopisc. in Carino, c. 20. quamquam Atribaticas vocat Suidas, de coloris atri ratione. Sunt autem Atrebates textrinô percelebres. Horum Metropolis munitissima urbs Atrebatum Ptolemaeo Origiacum, quod tamen Chcverio Orchiacum Orchies, hodie videtur, locus liumilis et ignobilis, proximus Duagio: Atrebatum autem caput Nemetacum vult dictum olim. Quidquid huius sit, in veterib. Galliae Notitiis, nunc urbs Atrebatum, nunc civitas Atrebatum et Atrevatum, appellatur: ibique ac in Chronico Roberti, inter XII. provinc. Belgicae secundae civitates quintô locô statuitur, post Remos, Sueslionas, Catalaunos et Veromanduos. Annô vero Christi 1200. in septimum gradum ab Auctoribus reicitur, et Camaraco quoque, Turnaco ac Morinis seu Tervannae postponitur. Sita est ad Scarpam fluv. qui in Scaldim influit; German. Atrecht, Gallis Arras. Pagus Atrebatensis, in Ludovici Pii divisione regui inter filios Adertensis, in Caroli Calvi Capitulis Adertisus apud Usuardum terrirorium Adartense, dicitur: parum Latine. Recentioribus Artesia, vulgo Artois nominatur. Comitatus hodie titulô clara, alias sub dominio Hispanico nunc autem fere tota Francici est iuris. Habet ab Aquilone Flandriam, eandem ad Ortum cum agro Cameracensi, ad Meridiem et Occasum Picardiam et Comitatum Boloniensem; estque fertilis admodum. Notat Samson, dieecesin Atrebatensem Comitatui cognomini non usque quaque respondere, cum dioecesis Audomaropolitana, quae maiori ex parte Comitatu continetur, portio sit veterum Morinorum: Duagium autem ac Orchiacum, in dioecesi sint Atrebatica, cum tamen ad Flandriam Gall. pertineant, etc. Vide Hadr. Vales. Notit. Galliae, nec non Cl. Ottonem Not. ad B. Rhenani Rer. Germ. l. 1. Coeterum urbs, olim Comitatus Flandriae caput erat, cum illam Carolus Calvus Iuditae filiae, Balduino Flandriae Comiti nuptae dotis locô cessisfet. Dein, cum tota Artesia, rediit ad coronam, nuptiis Philippi Augusti et Isabellae Hannonicae, filiae Balduini VI. Episcopatum hic institutit Urbanus II. A. C. 1092. et Lambertum ipsemet infulâ cinxit. Inter cuius successores ille fuit, qui Carolo V. Imperatori suggessit dolum; quô unius literulae inversâ formâ (vox erat einig et ewig,) Philippus Landgrav. Hassiae seductus, in vincula
incidit, non nisi quinque annis post, virtute generi sui Mauritii Saxonis, liberatus. Franc. Guicciardin. Comm. l. 2. Hanc urbem, in duas partes divisam, (quarum altera, civitas dicta, ad Episcopum pertinet,) ferrarius quidam faber Maximiliano Imperatori prodidit, A. C. 1493. Ludovicus vero XIII. recepit, A. C. 1640. post bimestre obsidium. longitud. 23. 55. latitud. 50. 15.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Atrebates — Saltar a navegación, búsqueda Mapa de Galia alrededor del año 58 a. C. Los atrebates (significa colonos ) fueron una tribu belga que habitó territorios localizados en la Galia y Gran Bretaña antes de las conquistas …   Wikipedia Español

  • Atrebates — Atrébates Les Atrébates (en latin Atrebates) étaient un des peuples gaulois ou belges. Statère représentant Tincomarus, roi des Atrébates Leur nom signifie littéralement « ceux qui possèdent des villages » …   Wikipédia en Français

  • Atrebătes — (a. Geogr.), Volk in Gallia belgica, stellten im Gallischen Kriege 15,000 Streiter u. blieben unter römischer Herrschaft autonom; im jetzigen Artois; Hauptstadt Nemetacum (Atrebali), j. Arras …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Atrébates — peuple de la Gaule Belgique dont la capitale était Nemetacum (auj. Arras) …   Encyclopédie Universelle

  • Atrebates — The Atrebates (singular Atrebas , meaning settlers ) were a Belgic tribe of Gaul and Britain before the Roman conquests. The Atrebates in GaulThe Gaulish Atrebates lived in or around modern Artois in northern France. Their capital, Nemetocenna,… …   Wikipedia

  • Atrébates — 51° 22′ N 1° 11′ W / 51.36, 1.19 Les Atrébates (en latin Atrebates) étaien …   Wikipédia en Français

  • Rue des Atrébates — 50° 50′ 06″ N 4° 24′ 17″ E / 50.8351138, 4.4047666 La rue des …   Wikipédia en Français

  • Rue des Atrebates — Rue des Atrébates 50° 50′ 06″ N 4° 24′ 17″ E / 50.8351138, 4.4047666 …   Wikipédia en Français

  • АТРЕБАТЫ —    • Atrebătes,          кельтское племя Галлии в н. Artois; столица их Неметоценна или Неметак (Arras). Во времена Цезаря они могли выставить 15 тысяч воинов. Caes. b. g. 2, 4. 16. 23. 4, 35. 7, 75. 8, 46 …   Реальный словарь классических древностей

  • Conquête des Gaules — Guerre des Gaules Guerre des Gaules Informations générales Date 58 à 51/50 av. J. C. Lieu Gaule, Bretagne …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”